Latin
NATVRA, MORES, INGENIVM
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 94-2
Unproofread scanNot analysed yet
NATVRA, MORES, INGENIVM. Ynces, Pardales, Leones, &Tigrides Feras, esse talis naturae asseuerat Oppianus, vt hae vehementius quàm credi possit, ad prolis amorem propensae sint, &catulos vsquè ad mortemtutentur. Imò sunt adeò pugnaces, vt aliquandò cum canibus, &leonibus acerrimè praelientur; hinc fit, inquit Odonus, vt ijsdem in locis ceruarij, &leones non stabulentur. Nec quoniàm lynx cęleritate canibus praestat, &quamuis crura habeat bremirandum est, uiora, tamen ob agilitatem longius prosilire potest, &praecipuè rum auctore, Olao ma gno, nunquàm retro respiciat, sed continuò progressu, &saltu cursum praecipitet. Praeterea hoc animal tanquàm fluminis lethaei aquam biberit fruens pręda, &aliò respiciens tanta obliuione occupatur, vt digrediens, &praedae oblitum alium cibum quaerat. Ampliùs haec. Fera alia proprietate conspicua est, teste Odono, quoniam Aestate, vt plurimum depilatur, Hyeme verò valdè hirsuta redditur, sed hoc multis alijs animalibus villosis commune esse existimamus. Verùm, quod huius animantis viscera sint virulenta apud Lucanum legimus, qui lyncis interanea ad spumam canum rabidorum comparauit, dum dixit. Miscetur non spuma canum, quibus vnda timori; Viscera non lyncum. Praedictis addere debemus duas dotes raras, quibus hanc Feram natura decorauit; prima est visus perspicacitas, qua tanta pollet, vt solida corpora penetrare possit; huius meminit Reusnerus dum cecinit. Lynx facit insidias homini, pecoriquè Ferisquè Et penetrat visu corpora densa suo, Nos autem id inter fabulas collocandum esse arbitramur; nam si quid nouit lynx trans corpora solida, &parietes, hoc non visioni, sed olfactui attribuendum est. Nemo sanae mentis inficiabitur lyncem omnium quadrupedum non clarissimè cernere, vt omnes rerum naturalium scrutatores conspiranter astruunt. Imò Reusnerus loco citato hominem quoquè (loquendo tamen de sentiendi longinquitate) à lynce videndi facultate superari liberè asseuerat hoc disticho. Nos Aper auditu, lynx visu. simia gustu, Vultur odoratu praecellit aranea tactu. Alij non solum lynci prędictam videndi aciem assignarunt, sed illam postea à corporibus pespicuis, vsquè ad excęcationem lędi voluerunt. Hoc assertum debemus exemplo hominum stabilire, qui visionis acutie praediti à diaphania laeduntur, &conspicillis, vti neE queunt, quia radij visus refracti facilè offenduntur, cum tamen in breuissimo obtuitu nulla lęsio contingat.