Latin
ANATOMICA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 94
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm admiratione premimur, cur natura maxillę inferiori huius animantis plures dentes quàm superiori tribuerit; nisi fortasse dicamus, dentes superioris mandibulae esse quidem minores numero, tamen cum sint mole maiores, &crassiores robore minores, &numerosiores inferioris maxillae adaequant. Praeterea scriptum reliquit Galenus maxillam inferiorem porcis, asinis, bobus, &equis, maximam esse, paruam verò hominibus, simijs, &lyncibus, huiusquè rationem assignauit, quoniam his animalibus non est opus, vt prona cibum sumant. Quoad intestina, Odonus in Aristotelem fuit huius opinionis interanea lyncum, &luporum esse valdè similia, &praecipuè cum Plinius asseruerit lupos ceruarios esse animalia insat: abilia, quia à ventre per rectum intestinum cibaria protinus transeant, quod de lupis etiàm solet: ffirmari. Demùm pes lyncis maximis, &acutissimis vnguibus armatur colore, quasi christallino praeditis, tunica atquè membrana inclusis, qui siguram vnguium aquilae, &vulturis aemulantur. Pars inferior pedis coloris nigricant is, &callosa est, vt in pede lyncis, qui adhuc in Musaeo publico Bononiensi conseruatur licet intueri.