Latin
VOX, COITVS, PARTVS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 96
Unproofread scanNot analysed yet
Harum bestiarum copiam, &aliarum inopiam Scaliger in Scandaura reperiri promulgat, cum coeterae in lyncum alimentum cedant. Quorum auctorum dicta à veritate non abhorrere credendum est; cum Paulus Iouius de legatione Moschouitarum verba faciens pelles lyncum ex aquilonari regione aduchi asseuerantius fateatur, dum inquit. In celebre emporium Vstiuaga nuncupatum sexcentis milliaribus à Moscha vrbe distans à Permijs, Pecenis, Vgulicis, &alijs vlterioribus populis pretiosae pelles luporum cenuariorum deferuntur. Plinius ad tollendam omnem disputationis anxietatem protulit, lyncem esse quidem pere grinum animal, sed in Aethiopia frequens, lupum verò ceruarium in Arctois regionibus frequentissimum. Cęterùm parui refert, inquit Pierius, eamdem Ferae speciem in pluribus mundi locis inueniri, cum omnes conditiones, &praerogatiuae lyncis in lupo ceruario obseruentur. Victum lyncis esse carnes variorum animantium, Auctores nihil diffitentur, sed Olaus magnus loco citato narrat à lyncibus pro cibo peculiari catos syluestres maximè concupisci, quoniam horum caro illis suauior est, ideo quotidie latibulis eorum insidiantur. Sunt qui affirmant, lynces animalium, quae ceperint, corpore intacto sanguinem tantùm sugere. Alij attestantur lynces quadrupedum cerebro libentissimè vesci. Propterea recitat Gesnerus se à quodam intellexisse, lynces in arboribus aliquando latitare, &in maiores quadrupedes praetereuntes insilire, &vnguibus ceruici in fixis non dimittere; donec animalis prostrati laniato capite cerebrum deuorauerint.