Latin
CAPIENDI RATIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 96-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPIENDI RATIO. Vit solennis consuetudo apud eximios Ferarum venatores, lynces partim aconito in montibus vagantes venenare, partim equis, &armis introclufos coercere, &interficere. Deniquè lynces eadem ratione, qua leones, &pantherae, nimirum laqueis, &scrobibus decipiuntur, &ligantur, quod Illustrium penè omnium historicorum literae loquuntur, imò, &relatum est in carminibus Bargaei hunc in modum. At varias Bacchi Lynces (namquè has quoquè vidit, Roma Asiae imperio quondam Libyaequè potita) Occultis captare dolis, atque arte magstra, Et laqueis, scrobibusque cauis multò antè paratis, Non alijs quàm quae fallunt genus acre leonum, Possumus, &captas duro vincire capistro.