Latin
VRANICVS
Valentin Stansel, Legatus uranicus 10
Unproofread scanNot analysed yet
Nè tamen, caeteris aliquid urgentibus, solus videar siluisse; néve planè deesse, vel mihi, sive, ut dixi, Amicis; dúmque omnes in hoc novum Sidus intenti, strenuè rem suam agunt; versabo &ego doliolum meum, cum Diogene Corinthio. Sua cuique sint sensa; neminem plane damnabimus: neque enim sumus hujus genij, ut, quia fortè nostra non sunt, vel nostris similia, &quae non fecimus ipsi, illico displiceant. Siquid erit dicendum, quod non satìs, vero, vel experientiae, consonum videbitur; breviter de eo Lectorem admonebimus: caetera verecundè, &divinantium in morem, nec cum fiduciâ, planè attingendi verum, nec sine spe, tractabimus; memores illius, apud Senecam. Nunquam nos verecundiores esse debere, quàm cùm de Sideribus, de Stellis; de Deorum, adde, de Cometa rum naturâ, disputamus. Sit itaque. Δαπε danhoh, meunmmioqbrin/3 ul eii. s CAVI. ili CAPV De loco, Latitudine, Longitudine, Declinatione, &Motu appar 2 2) vnim rente Cometae. itut: MD M