Latin
PROPOSITIO
Valentin Stansel, Legatus uranicus 11
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO Loca, sive Asterismi, per quae Cometes à die 13. Decembris, quo primùm à nobis videri caepit, donec ultimùm nobis evanuit, visus pertransire. le tertiodecimo De cembris, Anni 1664. decurrentis, à media nocte, videri primùm à nobis, &observari Cometes caepit; sinè ullo tamen instrumentorum apparatu: fortuitò enim, dum in alia oculos intendimus, in eum incurrere contigit. Adhuc tunc, nocte ipsâ, altius apud omnes, de eo erat silentium: donec insequens luxit dies; quo, de illo, amicos, &vulgus, expicto neglectè ejus schemate, admonuimus. Effulsit porrò novum hoc Astrum, in asterismo Corvi, Hydrae insidentis. Ipsum corpus, seu nucleus Cometae, paululum subter oculùm, &rostrum emicuit, proVII. productâ antrsorum, contra Leonem, &Geminos, caudâ. Exinde, lento primùm, tum concitato in Austrum flexu, rapi potiùs, quàm ire visus. Et primò quidem, per Hydrae tortuosos sinus; tum, per Crateris confinia, epoto, quàm vereor!