Latin
CAPVT I
Valentin Stansel, Legatus uranicus 112
Unproofread scanNot analysed yet
Unde dici posset, Cometam longè sublimiorem esse potuisse, quàm ex hypothesi sit demonstratum; poterat enim revera fuisse in N, &non in G. atque ità parallaxis, seu diversitas aspectûs, causari ex motu ab O, in N; &non ex distantia G, ab O. ad quod puto saepe non advertere Astronomos, qui in uno duntaxat loco observationem instituentes, parallaxim ex motu ortam, cum parallaxi ex distantia permiscent. Nunc ad observationum calculum accedamus. CACIX.