Latin
CAPUT II
Valentin Stansel, Legatus uranicus 113
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. Elenchus aliquot observationum Longitudinum, Latitudinum, &declinationum hujus Cometae. Observatio 1. Die 25. Martij. Quoniam dies iste inopino Cometae adventu illuxit, sinè calculo abijt: neque enim tunc ulla adhuc ad manum erant instrumenta; sed neque locus, neque Coelum observationi faciendae opportuna. Oculo duntaxat rem aestimavimus. Visúsque fuit prope ipsam Lineam Aequinoctialem diurnam periodum decurrere. Observatio 2. Die 26. ejusdem. Hodie primùm instrumentis solitis phaenomenum observare coepi, cum Socio meo, P. Jacobo Rulando. Erat observationis hora post dimidium noc. tis tertia. Acceptae sunt duae Stellae; ea quae in Capite Ophiuchi, &lucida Aquilae, fuit distantia Cometae ab Aquila, grad. 9. 18. m. à Capite Ophiuchi, gr. 41. 3. m. Arcus inter Aquilam &Ophiuchi Stellam, grad. CX. gr. 33. 35. m. Exinde, juxta Tabulas Tychonis, per Triangulorum analysim, elicuimus Latitudinem Bor. gr. 21. 3. m. 4. 5. Longitudin: Aquar. gr. O. 51. m. 17. 5. Declinationem Boreal. gr. 0. 34. m. 17. 5. Ascensionem Rectam, gr. 298. 35. m. 51. 5.