Latin
PROPOSITIO
Valentin Stansel, Legatus uranicus 12
Unproofread scanNot analysed yet
toxico, eluctatus, ad liberius Caelum, rapidissimo cursu, velis, &remis, quod ajunt, contendit; summaque vela, &antennas Navis Argo, praetergressus, subter ventrem Sirij, relicto à tergo, Lepusculo; Oriona versùs deflexit: exinde, per Eridani flumen, rictum Balaenae, ex obliquo videns; per Aequinoctialem, Aquilona versùs contendit; donec ultra Eclipticam succederet, mox eclipsandus; pede tam plumbeo, ut vix motus esse putaretur; sive jam eum tanti itineris pigeret, sive, quòd aegre à nobis avelleretur, nectebat moras: donec ultimùm, propter caput Arietis, in Nodum Piscium, seu Linum, se implicuit, non ampliùs videndus: diceres, exactâ legationis suae periodo, ad superos redijsse. Sed, age nunc, penitiùs singula, propter eos, quibus haec scribimus, ad calculum Trigonometricum, expendamus. PROPOSITIO II. Latitudo Cometae. Die 16. Decembris, quo primùm accuratè, instrumentis, à nobis observari caepit. a le 16. Decembris, caepimus ad novum Phaenomenon diligentiùs advertere; utcunque exactis Einstrumentis. Et primò quidem Latitudinem illius VIII. illius Australem mensi sumus, distabat tum Cometa, à Spica Virginis, 26. gr. 46. à Sinistra Crucis Austrinae. 35. gr. 15. denique, non satis fisi calculo Astronomico (quem revera mendosum deprehendimus) etiam intervallum, quod spicam inter, &sinistram Crucis intercedit, mensi sumus; quod erat gr. 48. 56. atque exinde, subducto calculo, deprehendimus; dictum Cometam, distare ab Eclipticâ, gr. 25. 46. Austrum versùs.