Latin
Observatio 11. Die 6. Aprilis
Valentin Stansel, Legatus uranicus 123
Unproofread scanNot analysed yet
&,(si quidem non sit Cometa in eodem circulo, sed longè infrà) circulus seu orbita Cometae, DEFG. Centrum Mundi H. Horizon physicus Cometae DIF. Cometa in F. Sol in C. sive L. arcus enim CD, non est sensibilis respectu Solis, propter molem sui, Globum terrae longè superantis, &propter enormem distantiam ab illa; atque ità Horizon Physicus cum rationali, pro eodem accipi possunt. Sint autem, linea veri motûs Cometae HF, Solis, HC. Vertex B, his praenotatis. Vel enim Cometa aequaliter movetur, cum Solis motu; vel velociùs; vel denique segniùs. Si primùm: quando sol pervenerit ad B, meridiem; jam Cometa C, in Circulo inferiore promotus est extra punctum B, vel lineam BH, ad M. atque ità spatio 6. horarum, 17. m. ,superavit arcum semidiurnum, &consequenter, ipsum diurnum; quod est contra allatam experientiam. Concede Cometam velociùs motum esse ipso Sole, orrito: exx sole; ergo à fortiori, cùm sol pervenerit in B. emetiendo arcum CB. majoris anguli BHC. Cometa jam non solùm meridiem E, sed totum arcum FM. anguli FHM. aequalis angulo BHM. praetergressus erit alicubi in N, atque ità spatio 6. hor. 17. min: longè superavit arcum semidiurnum, contra suppositum suprà positae experientiae.