Latin
Observatio 11. Die 6. Aprilis
Valentin Stansel, Legatus uranicus 124
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si denuo Dicas: Cometam tardius motum esse ipso sole, bene quidem fieri poterit, ut dum sol velocior majorem arcum diurnum CBA. conficit, eodem tempore etiam Cometa tardior, suum minorem diurnum arcum FED. consummet, juxta experientiam. Sed è contrà in motu nocturno, dum Sol ab occasu ad ortum arcu ADC. anguli AHCD. conficit, qui longè minor est angulo DHFG. Cometa tardior eodem tempore non poterit conficere majoris anguli arcum DGF, adeóque multò sole tardius revertetur ad Horizontem ortivum in F. contra manifestam experientiam; ergo necesse est, Cometam non in aliquo notabiliter inferiori orbe DEEG, sed vel in ipsa, vel prope ipsam solis orbitam ABCD, motum fuisse, quod demonstrandum erat. LEGAEXXI PPPANNTRRRA