Latin
VESPERI
Valentin Stansel, Legatus uranicus 136
Unproofread scanNot analysed yet
unde colligitur, tunc fuisse in 28. gradu ur. cauda ipsius dirigebatur ad Chelam, seu Brachium Austrinum &,paululùm supra Cor Hydrae, Diebus 23. &24. nubibus aër, &pluviae hunc absconderunt. Die verò 25. ipsâ nocte, quâ Sol Justitiae novus toti mundo illuxit ab annis 1664. ex aeta vulgari, coelum undique conspicuum, &ad voluptatem serenum, Observationibus favit; sic itaque visus est Cometamajor stella primae magnitudinis, sed sinè fulgore &scintillatione, nec stellas tertiae classis, quoad splendorem, superans. Hunc circumstabant quasi crines albi, qui in caudam lumine pallid niveam, &unius circiter gradus latam desinebant, tandemque post longitudinem 8. aut 20. gr. evanescebant. Notandum, etiam stellulam 6 tae magnitudinis, quae in Antenna navis locatur in globis, trans caudam illuxisse, quae cauda tantillùm arcuata, &ad Orizontem inclinata videbatur. Locus ipsius erit in 3. ferè gr. Virginis, extra Tropicum Capricorni5 circiter gradu. SiquiCXXXII. Siquidem visus est, distare à Sirio 42. gr. 20. min: &à cordeLeonis 43. 10. a Corde Hydrae 21. gr. Omnia haec circum circa. Nec enim tunc majoribus instrumentis, ob defectum pinnacidiorum, ad hanc rem commodorum, usus sum.