Latin
VESPERI
Valentin Stansel, Legatus uranicus 137
Unproofread scanNot analysed yet
In recta erat linea cum corde Leonis, &illâ, quae propior est; ac sub Corde Hydrae, in eadem eriam recta cum Spica Virginis, &medio Corvi In recta etiam Sirij, &inter Caput Galli, &pedem Unicornis, quas Tycho, &Antiqui in summa puppis Argo locabant, rectumque angulum faciebant ab illa ad Ventrem Leonis, qui subest Eclipticae, &Bajero dicitur ad Dextram Axillam. Ex quibus omnibus collatis, locus ipsius satìs innotescit, in 3. gr. Virginis, cum latitudine circiter 42. gr. Motus diurnus 6. aut 7. gr. inaequaliter contra ordinem signorum. Cauda Cometae protendebatur rectà ad Lucidam Caudae Unicornis, parumper arcuata. Die verò 26. eâdem horâ, visus est in recta linea per Spicam Virginis, &medium 4. stellarum Corvi aequaliter ab illis &capite &pede Corvi ductâ: in recta etiam per cor Hydrae, &linguam K. &in recta per Procyonem &Genua Gemini. Ex quibus judicatur progressum fuisse ad 28. gr. 8. cum latitudine paulò minore dierum praecedentium. Telescopijs non fuit spectabilis, ob defectum luminis, sicut nec antea. Si occurrat aliud observandum, agemus. Idem faciant caeteri Physici &Mathematici, ut ex omnium Observaob. tionibus aliquid veri &novi possit erui. CXXXV. Sequitur Scholium.