Latin
SERENISSIMO PRINCIPI
Valentin Stansel, Legatus uranicus 144
Unproofread scanNot analysed yet
5. Jan: 6. vespertinâ, in Caudae medio prope nucleum Cometae, Lucida Ceti, Menkar dicta, clarè resplenduit, quod etiam Leodij, Olomucij, Viennae, Mantuae, Pragae, Lucernae, Tridenti, sub idem tempus observatum est. Unde colligi potest, Cometam carere parallaxi sensibili, adeóque Lunâ inferiorem non esse. Quantùm verò supra Lunam elevatus sit, ob Parallaxium observatârum incertitudinem, evidenter demonstrari nequit. 6. 7. 8. 9. 10. Jan: per Caput Ceti tardè progressus. 11. Prope anteriores Arietis pedes comparuit, caudâ breviore versùs Oculum Tauri exporrectâ. 12. Jan: in genu Arietis. 13. &deinceps usque ad 4. Februarij, lentiùs in dies, inter pectus Arietis, &Linum Piscium progressus, corpore multùm imminuto, ac Syrmate breaffulsit. viori Februar. 4. postremò caudatum licuit observare. CXXXX. re. Visus tamen porrò nobis est instar stellae nebulosae 5. 7. 10. &11. Febr. inter Cornua Arietis, &Linum Piscium. Deinceps verò etiam ab acutissimè videntibus deprehendi ampliùs non potuit. Hinc constat Cometam maximam Zonae torridae partem perlustrâsse, adeóque majori Africae, &magnae Asiae, &Americae parti, nunquam tamen Evropae verticalem incessisse.