Latin
SCHOLIVM
Valentin Stansel, Legatus uranicus 145
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIVM. Idem P. WOLEGANGUS LEINBERER in sua Theoria hujus Cometae. Asserit I. Duas potissimùm, si figuram spectes, tantùm esse species Cometarum, ab Aristotele lib. 1. Meteor. cap. 8. assignatas, scilicet Crinitas, &Syrma trahentes; sive hoc barbam, sive caudam voces; &ad has duas species caeteras omnes reducendas esse, quae à Plinio enumerantur. Tenet II. Cometam proprio motu nequaquam arcum Circuli maximi designâsse, ùt nonnulli opinantur? Fieri enim non posse, ut arcus Circulo minoris Sphaerae parallelus, qualem ferè Cometa juxta nostras, inquit, &P. Athanasij Romanas Observationes, per aliquot dies descripsit, cum motu, quem deinceps tenuit, in segmentum circuli maximi coalescat. Tenet III. &meritò, Cometam priùs matutinum &barbatum, cum vespertino crinito &caudato eundem fuisse. Probat Exemplis Cometarum Anni CXXXXI 1530. &1531. ex Petro Apiano c. 16. Astronomici Caesarei, parte II. qui similiter ex matutinis, vespertini effecti sunt. Tenet IV. Caudam Cometae Soli potissimùm adscribendam, quod, Teste Tychone, primus advertit Apianus Tenet V.