Latin
SCHOLIVM
Valentin Stansel, Legatus uranicus 146
Unproofread scanNot analysed yet
Cometas non esse extraordinatios Mundo coaevos Planetas, sed ipsos, &praesertim huc, probabiliùs ortum traxisse ex planetarum exhalationibus, praecipuè autem, cum Kirchero, ex maculis &faculis Solis, longiùs ab ipso digressis. Tenet VI. Ridiculam esse opinionem illorum, qui ex eo, quòd ab Argonavi transito Eridano ad caput Ceti progressus sit, potissimum per signa aquatica, locis maritimis praecipuè, extraordinarios eventus videri portendere. Verùm non omnino ridiculam esse hujusmodi opinionem, quae fuit multorum eruditissimorum, &in particulari; omnium paene Mathematicorum Provinciae nostrae, facilè ostendi posset, &modernus maritimi Populi, in Evropa celeberrimi, Hollandicae inquam Reipublicae Status, ex felici tam miserabilis, tam subita &posteris saeculis memorabili conversione, praesagitioni illi non parùm favet. Tenet VII. &sapienter. Verisimillimum esse, Cometas magna, sed incerta mortalibus mala portendere. Fateor, quare omnino ridiculum esset, certò definitivè, non tamen ridiculum rationabiliter suspicative CXXXXII. cativè tantùm praesagire aliquid ex signis coeli, estò arbitrariè tantùm assumptis. Nam &per voces arbitrariè assumptas, &per signa vocum quantumvis arbitraria, loqui potest &solet DEUS.