Latin
QUAESTIO
Valentin Stansel, Legatus uranicus 153-2
Unproofread scanNot analysed yet
QUAESTIO Verùm, quid tandem portendit aut significat hoc phaenomenon? Postquam calluero linguam coeli (sic S. Augustinus Cometam appellat) &arcana liberorum Decretorum DEI resciero, facilè erit dicere, quid sit locutus iste Nuncius. Praevia enim harum rerum conje ctura, Fabulis Poëticis, non rationi inniti potest. Quibus Fabulis insistendo diceret quispiam, dictum ComeCXXXXIX. metam, occubitu suo in Capite V. occasum Capitis Aurei Velleris portendere. Sed cùm plurimi Cometae bonorum potius, quàm malorum praenuncij fuerint, vitae probitate efficiendum est, ut hic ex illorum numero praevisus fuerit. Igitur à Signis Coeli nolite metuere, quae timent Gentes. Hier. 10.