Latin
QUAESTIO
Valentin Stansel, Legatus uranicus 154
Unproofread scanNot analysed yet
Timeant ergo Turcae, non Christiani. Observatio Olomucensis, Authore P. SIGISMUNDO HARTMAN, Tunc in eadem Universitate Philosophiae ac Matheseos Professore Ordinario. NNO1664. post dimidium noctis, quae diem 25. C seu Natalem Domini consequitur, hora 3 matutinâ, visus est Cometes, &primùm à me observatus in montanis, Silesiam a Moravia dirimentibus, loco admodum opportuno: scilicet in Arce Janowicensi, 5. milliaribus Olomucio, versùs Septentrionem, dissitâ; in altitudine Poli gr. 49, 50. min: in longitudine verò, in eodem fere cum Vienna Meridiano. Fuit autem Distantia ejusdem (dum quadrante post tertiam à media nocte meridiaret) a Sirio 42. g. o. min: ab Alpharad autem, seu Corde Hydrae 30. gr. 45. min: adeoque valde Australis ejus situs, scilicet in velo Argonavis. Caudam ingentem sursum versus inter Occidentem &Septentrionem projecit versùs Stellam informem CL. mem 3. magnitudinis, quae propinqua Aequatori, &quasi media est inter Sirium &Regulum, seu Cor R. ferè illam contingendo: adeóque per Gradus, nunc quidem 20. nunc 28. nunc etiam 37. radios à Sole receptos ejaculando. Constantiùs tamen perseverabat in longitudine graduum 28.