Latin
QUAESTIO
Valentin Stansel, Legatus uranicus 156
Unproofread scanNot analysed yet
min: adeóque Longitudo Caudae constans fuit 22. g. Exinde usque ad Calendas Januarias, coelum omne nivosis obductum nubibus, Observationi invidit. ANNOIG6S. 1. Januarij, jam me Olomucij existente, post 5. vespertinam tandem aperto &serenato coeli vultu, Cometa illico, quanquam jam omni caudâ truncatus, mihi agnitus, non parvam ex agnitione sui in me laetitiam concivit, simul &admirationem, quòd post quatriduum jam Eridano tranato, in vicina Aequatori ripa consistentem aspicerem. Quare convocatis alijs Patribus, praesertim Philosophiae Collegis, Observationis Testibus, deprehendimus: Horâ 6; locum ejus inter Regel Orionis &Lucidam Ceti, infra tamen Aequatorem prope duas 4. magnit: in Eridano, quarum occidentaliorem prorsus eclipsaverat. Distantia ejus à Lucida in rictu Ceti, gr. 20. 5. min: à Regel Orionis gr. 17. 0. m. Unde Collegimus: Die 29. Decemb. jam transijsse posteriora Canis Majoris, &fuisse in ipso Tropico Capricorni. Die 30. in posteriori pede Lepusculi. Die 31. ultra, sed infra Regel Orionis ad Australiorem ripam Eridani. 2. Januar: Horâ 6. vesper: constitit prope informem CLII.