Latin
QUAESTIO
Valentin Stansel, Legatus uranicus 155
Unproofread scanNot analysed yet
Color ipsius Cometae &Caudae per modum hastarum, in capite Cometae colligatarum expansae, ex albo livescens, quanquam prope ortum, ob Horizontis viciniam, à Vaporibus pyrio &rubescente tingeretur. Diameter Visualis Capitis Cometae, Diametrum Veneris proportione plusquam duplâ excedere videbatur, si unà cum cortice pellucido, seu Athmosphaera sua, quâ vestitus apparebat, accipiatur. Nucleus autem lucidior, stellam 2. magnitudinis aequabat. Die verò 27. jam elapsâ, horâ denuo post dimidium noctis tertiâ, Cometa jam gr. 18. min: 50. progressus versùs Sirium, adeoque Occidentalior simul &Borealior deprehensus est in statione, modicùm supra duas illas, quae post extrema Veli Argonavis, versùs Canem majorem collocari solent, 3. magnitudinis Distantiae verò à se invicem gr. 3. Habuit igitur tunc Cursum ferè Eclipticae parallelum. Distantia ejus à Sitio, gr. 23. &5. circiter minutorum. Sed à Corde Hydrae gr. 30. min: 30. Cauda ejus ferè parallela lineae caudali, quam habuerat nudius tertius, protensa usque ad informem CLI. 3. magnit: quae versùs Caniculam à Sirio ascendendo, distat ab Aequatore 9. gr. à Sirio verò gr. 16. 30.