Latin
CAPVT II
Valentin Stansel, Legatus uranicus 38
Unproofread scanNot analysed yet
Respondebis, cum communi sensu, ad Lunam rediturum: quòd partes, ad suum totum, sive vi magneticâ pellectae, sive, propter communicationem ejusdem qualitatis, totius cum suâ parte, &partium, cum suo toto; sive denique, quòd omnia, ad suum centrum anhelant: Eo planè modo, quo pars terrae, à Terrâ avulsa, sibique relicta, ad terram recidere solet. Concesso hoc relapsu: Peto rursum ab adversarijs; quo pacto, vel quâ viâ, frustum illud Lunare, ad Lunam redibit? si lineâ rectâ? si per circularem motionem? si priùs; ergò jam nobis debent concedere, Materiae caelesti, rectilineum motum non repugnare; atque adeò Cometas, caelestes esse posse; quin necessariò, circulari motione, urgeantur. Si posterius; evidenter, contra eos, &contra quod communiter sentiunt omnes, concludimus; frustum illud Lunare, ad Lunam nunquam rediturum esse; sed perenni circùm Lunae globum motione agitandum; qualiter ferè circum XXXIV cum Solem ipse Planeta Venus, vel Mercurius; vel circum lovem. 4. nominati Satellites. Sed age, rem, si placet, in expicto schemate, elucidemus. Finge, Lunarem globum, A. Terram, B.