Latin
CAPVT II
Valentin Stansel, Legatus uranicus 39
Unproofread scanNot analysed yet
frustum à Lunâ avulsum, C. sitque descriptus circulus, ex Lunae centro, CDE. Lunae distantia, à Terra, AC. Si ergò, ratione materiae caelestis, non potest moveri caeleste corpus, per rectam, CA. ex C. in A. moveatur, si fieri potest, circulariter; hoc est, per circulum CED. ex centro Lunae descriptum; ex C. quidem ad D. &ex D. in E. ex E. in F. &inde ad C. hâc enim ratione, circulum perfectum, describet. Cùm ergò, in illâ circumlatione periodicâ, semper frustum C. aequaliter distet à centro A. sequi necesse est, ut unâ circumlatione peractâ, iterum redeat, ad C. locum, unde caepit moveri; id ipsum fiet in secundâ, &tertiâ, atque itâ semper; ideóque ad Lunam non redibit: contrà, quàm conimuniter volunt; &nos, ex sensu communi, supposuimus. Non ergò, ratione materiae, quòd caelestis est, motus rectilineus Cometae repugnabit: Sed, si quae defacto est illius, in Planetis vel Stellis repugnantia; id, non materiae, sed alij causae, adscribendum est: quam ego, in Cometa nostro, non invenio. Quid, quòd positivè probare contendo, motum rectilineum, qualis projectis dari solet, ei proprium, &connaturalem esse; circularem verò, ei, ab extrinseco, advenire. Sed res, in decursu, planiùs patebit. Hâc XXXV. Hâc porrò motione spirali, semel admissâ, difficillima quaeque, liquidissima evadent. Nimirum: cur sub initia, &finem, Cometa languidior visus; Cur motum retardârit; cur quiésse &subsistere creditus? Cur ante medium, tam celer, &praeceps; cur tam irregularis in motu; cur tantùm à Stellis avulsus? Hinc etiam facilis reddetur ratio, Latitudinum, Longitudinum, &Parallaxium, &c. quare sub finem, tam tenuis &diminutus, luxerit; &caetera ejusmodi; quae, Circulatoribus Cometarum, plerumque negotium facessere solent.