Latin
PROPOSITIO IV
Valentin Stansel, Legatus uranicus 46
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IV. Afferuntur reliqua Argumenta, quibus persuasi, motum Cometae, spiralem asserimus. Ametsi puto sufficienter ostensum, quid nos ad hanc motûs spiralis fabricam asserendam impulit; juvabit nihilominus quaedam hîc adhuc adjicere, quibus sententiam nostram planè stabiliamus. Et primùm quidem, esto. Quòd, admissâ tali hypothesi, omnis Epicyclorum fabrica ruit: quam olim Tycho Brahe, &cum eo multi, ad salvandos motus, &ad explicandam velocitatem, vel tarditatem Cometarum, finxerunt; quasi verò aliter, nisì per hos circulos, in quibus, more aliorum Planetarum, nunc stationarij, nunc directi, &c. incedant, explicari, &salvari non possint. Secundùm; Quòd hâc unicè ratione, veram &genuinam causam, ut jam insinuavimus, decrementi, &augmenti, sive lucis, sive ipsiusmet corporis Cometici, assignamus; spiralis enim iste flexus, rem totam explicat. TerXXXXII. Tertium; Quòd, cùm talis motus sit proprius corporibus, quae ex halitibus &effluvijs terrenis coalescunt; debeat eodem jure etiam Cometis concedi, qui eâdem prorsus ratione, (nisì quòd fortè materiae nobilitate, distinguuntur, ex halitibus, &effluvio corporum coelestium, in unum confunduntur; ut infrà probabimus, &ante nos advertit Christophorus Brunus, lib.