Latin
PROPOSITIO IV
Valentin Stansel, Legatus uranicus 47
Unproofread scanNot analysed yet
de novâ Astron: art: 5. pag. 369. ubi sic ferè lego. Valdè probabile; Cometas conflari per quandam condensationem partium aliquarum aurae aethereae; quae quidem condensatio fiat, aut immediatè per Angelos; aut etiam per exhalationes elementares; aut per qualitates occultas planetarum, in tali ac tali concursu, &aspectu cum reliquis astris. Si ergo Cometae sunt, ut ille vult, corpora ex aethere conflata, sive, ut nos, ab astris rejecta &explosa; non video, quare rectilineus ille motus, (qui demum à primi Mobilis rapiditate vitiatus, in spiras desinit) illis concedi non possit. Et his, equidem putem, argumentis persuasum Keplero, ut motum rectilineum illis tribuere non dubitaret. Vide, si placet, ejus Hyperaspim, in fine Append. contra Claramontij AntiTychonem. Dicimus itaque, quantum est ad vim, quâ corpora Cometica ab Astris exploduntur, &rejectantur necessariò dicendum, lineâ rectâ, per aera motum iri. Quoniam verò, (ut diximus, &fusius probabimus infrà) CoXXXXIII.