Latin
PROPOSITIO IV
Valentin Stansel, Legatus uranicus 49
Unproofread scanNot analysed yet
lib: 1. Met: c. 4. Dici poterit, ab ipsis Astris ad ejusmodi motus, puta Declinationis, Latitudinis, Longitud: &c. Cometas animari. Quando igitur iuxta Stellam, sunt verba Philosophi, facta fuerit talis concretio, eâdem necesse est apparere latione, &moveri Cometam, qua quidem fertur Stella. Sive per quandam qualitatis similitudinem cum suo toto; sive, ut nonnullis placet, per quandam Sympathiam magneticam; sicut ferrum urgeri solet in orbem, ad motum circularem Magnetis, quem etiam occultis viribus invitantem, &invisum, pari ceu pedissequum, consequitur gradu. Et de hoc quidem spirali motu satis; ad flexum Cometicae Appendicis transeamus.