Latin
PROPOSITIO IV
Valentin Stansel, Legatus uranicus 48
Unproofread scanNot analysed yet
Cometae in Aethereâ, sive Planetarum regione, ut plurimùm, lationem habent; non possunt non moveri, &rapi, ab eâdem aurâ; quemadmodum &caeteri Planetae, qui (ex sensu aliorum loquor) motu proprio ad Ortum, at motu Raptûs in Occasum feruntur; Unde necesse est tandem, motum illum rectum à circulari violento destrui, &ex utróque, quendam tertium componi, nempe Spiralem, &helicum: atque ità Cometae ad illas partes deferentur, versùs quas, aura aetherea movebitur. Porrò, ille motus, sive in Antecedentia Signorum, sive in Consequentia (quem, ut dixi, proprium Planetis, &contrarium, antiqua vocat Astronomia) ab Occasu in Ortum, non est ipsius aurae; neque enim fieri potest, eandem aëris partem fluidam, in quâ versatur Cometa, moveri simul in Ortum, &simul in Occasum; sunt enim hi duo motus simpliciter contrarij. atque ità debemus ad nostros motus, Spiralem, &Helicum recurrere; ratione quorum, Cometae retardantur, quô minûs motum primi Mobilis possint assequi; vel, ut hic noster, anticipant; dum solùm spiraliter, sine ullâ deviatione feruntur. Quae anticipatio ut diximus, vel potest apparens esse, ut suprà ostendimus; vel realis, quòd trajectio, sive explosio Cometae à corpore planetario, in eandem partem, cum Primo-Mobili serantur. Ità enim praeter motionem &impetum aurae aethereae, ei praeterea accedit impetus ab explosione factus; adeóque duplicatis impulsibus, ad eandem partem XXXXIV. partem motûs, concitatus, necessariò motum aurae aethereae, anticipabit. Quòd si itaque supponamus, Cometas à Sideribus projici, tanquam abortivos partus; (quod quidem mihi est evidens,) vel, ex ipsa aurâ aethereâ, ut volunt multi, &supponere videtur Aristot.