Latin
PROPOSITIO VI
Valentin Stansel, Legatus uranicus 57
Unproofread scanNot analysed yet
Illud, inquit, lib. 1? Met: tex: 37. certum puto; maculas Solis, corpora esse, quae lumen sistant, ut faciunt nubes in aëre. Et paulò pòst. Habent ergo illae maculae, (idem dicimus nos de nostro Cometâ) duo: habent, ut lumen sistant, suâ opacitate, &ut luce aliquando vestiantur, &splendescant, dependenter tamen à Sole, &quasi mutuatâ ab illo luce. denique, ut negari non possit, ex Sole effluvia exspirare. Subscribit Cabaeo Ricciolius, satìs aliàs difficilis, ad res novas, vel dubias, amplectendum; Et novissimè, D. Antonius Pimenta, in suâ Sciographiâ, Gram: 4. de Cometâ praesente. Hinc satìs rectè concludes. Si ex Sole purissimo, perpetua emanant effluvia, quid de alijs Planetis; puta Venere, love, Marte, Lunâ, sit existimandum. Et hanc ob causam, quosdam loviales, alios Martiales, &c. (ut bene advertit Tycho) vocare solent Astronomi. Et ità quidem, disertis verbis, loan: Bap: Laurus, URBANO VIII. à Cubiculis, in unâ Epistolarum, ad Alexandrum de Angelis, Soc: nostrae, gravem Theologum, datâ. Tubóque adhibito (inquit) pulcerrimum Cometen, (loquitur de Cometâ Anni 1618.) inter Solis &Lunae diversoria haud dubiè collucentem, veneror. de cuius tamen parentibus, a Mercurio verè, an à Marte procreatus sit, hodie LIII. hodie à prandio, cùm ad te, praestantissime Alexander, accessero, cupio audire Sententiam tuam. Ità ille; planiùs tamen, &sinè ambiguitate de Cometis loquutus est (quem suprà nommavi) Macularum Solarium assertor, Christoph: Shainer, lib. 4. par. 2. pag. 6612.