Latin
PROPOSITIO VI
Valentin Stansel, Legatus uranicus 58
Unproofread scanNot analysed yet
ubi sic habet: Consideratu dignum est, ordinarios Cometas, plerumque in viciniâ Solis oriri, &conspicabiles fieri; sensim ab eo recedendo: multos è Solis radijs barbatos, aut caudatos, latente apud Solem capite nasci; plerósque durationes macularum Solarium, aequales ostendere: imo in modo augescendi, ampliandi, &decrescendi, similem tenorem easdemque proprietates praeseferre: quemadmodum ex Cometa Anni, 1618. clarum est, quem ego Oeniponti, Telescopio observavi. Ubi demum, sic concludit. Nucleorum enim mutationes, &varietates exhibuit tales, quales planè maculae solent. An igitur similis materia à Sole se liberet, &indè in Cometam accensa per aetherem vagetur? Ità Vir doctissimus, &experientissimus, pro nostrâ sententiâ. Quem secutus Galilaeus, ut jam dixi, asserere non dubitat, Cometarum materiam, non differre à materiâ illorum corpusculorum, quae circa Solem, certâ conversione moventur. Eodem Stylo, Cometae materiam prosequitur Cysatus, dum, inquit, non ità haec corpora lucida, quae Caput Cometae constituunt, Stellas esse dixerim, ut propterea necessariò perpetuae durationis esse debeant, sicut Stellae Firmamenti, &vulgares Planetae: Sed ajo, esse ejusLIV. ejusdem materiae, originis, &naturae, cum maculis Solaribus, quae &ipsae Stellae circum Solem erraticae sunt, &c. Ità Cysatus de Cometâ Anni 1618.