Latin
PROPOSITIO VI
Valentin Stansel, Legatus uranicus 60
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ipsum etiam accidit, cùm lovis astrum, propter Cometae Caput transiret; cùm Sol horizonti proximus diem aperiret. Denique saepissimè, cùm spissiore, &impeditiore aëre cęlum confunderetur. Nimirum arctari eum sic, oportuit, quòd non satìs virium haberet ad eluctandum. Quae etiam causa fuit, quòd sub exitum, ùt plurimùm imberbem vidimus; paulatim verò, cum nonnihl horizontem superabat, primos pilos, promittentem: denique postquam athmosphaeram deseruit, plenâ barbâ conspicuum: exerebat autem augustiùs haec radiosa capillamenta, cùm ipsi vertici proximus succederet. Non possum hîc silentio praeterire, eloquentem Scriptorem Fromondum, (volo enim opinionem meam ut soleo, etiam authoritate stabilire) qui de hoc abdito NaLVI. Naturae miraculo, (ità Cometam vocat) disserens, lib 3. Met: Cap. 2. Art. 6. ità habet. Inter varias meas coniecturas in libello Cometae, A. 1618. una erat, halitus fortasse quosdam, vi praesertim Solis, Planetarum corporibus exspirari; (quod Copernicanis videram non omnino displi cuisse) &inde materiam esse caelestibus Cometis, &c. Eandem sententiam nuper amplexus est, Camillus Gloriosus, lib. 5. Cap. 4. de Com: nisì quòd existimat, cum Snellio, Solem se in illos macularum sumos, die noctéque exspirare.