Latin
PROPOSITIO VI
Valentin Stansel, Legatus uranicus 61
Unproofread scanNot analysed yet
Ascendunt, inquit, propriâ levitate, per vastissima illa spatia aetheris, halitus planetarij, &in lucidam nubem coeunt, quam vocamus Cometam. In eundem sensum, pro nobis, loquitur Ericius Puteanus, in Opusculo de Cometa Anni 1618. Thomas Fienus; &novissimè, quem suprà retuli, Doctor Antonius Pimenta, cum pluribus alijs. Sententiâ nostrâ, &ratione, &authoritate stabilitâ, non erit difficile, causam flexûs Caudae Cometicae, (de quâ suprà) assignare. Concesso enim Cometam, esse Solis partum, sive effluvium, quid mirum, si parenti suo per omnia similis, semper ejus vestigia pronus adoret, sequace semper gressu; cùm Solem praeproperus antevolat, conversâ in Occidentem jubâ, &dum vespertinus eum consequitur, in Ortum reflexâ. Nunc, quo pacto id factum, doceamus. SheLVII. Schema motùs Caudae Cometicae. Circulus extimus ABCD. Solis orbita. HMS. via Cometae. Horizon, AC. Globus Terrae, R. Cometa matutinus, in MN. Vespertinus, in GH. hic Solem subsequens; ille, antecedens. Sit denique observator in R. Constat, ex suprà dictis, Cometam in meditullio addensatum esse, &conglobatiorem; paulatimque, dum à nucleo, seu capite abscedit, rariorem. &tenuiorem; donec ad Sphaeram suae amplitudinis (ubi desinit) accedat. hoc praenotato. Finge Solem matutinum E. ferire Cometam MN.