Latin
CAPVT III
Valentin Stansel, Legatus uranicus 69
Unproofread scanNot analysed yet
Vide, toties â nobis nominatum, Tychonem Brahaeum, loannem Keplerum, Camillum Gloriosum, Longomontanum, Rotmannum Ericium Puteanum; Snellium, Antonium Santutium, Antonium Pimenta; Christophorum Borrum, loa: Bap: Cysatum de Cometâ Anni 1618. bene meritum; &,quem primo loco nominare debueram, Athanasium Kircher, amicum nostrum, in Arte Mag: Lucis &Vmb: lib: I. par: I. cap: 1. qui omnes, pro coelestibus Cometis subscribunt; in quorum sententiam pedibus manibusque imus. Alia argumenta, quibus suaderi solet, Cometas caelestes esse, atque adeo supra Lunam in aetherea regione statui debere: vide apud eosdem Authores; nos, quae magis ad rem praesentem faciunt, delibabimus, &aliqua de nostro adjiciemus. Et primum quidem, quod communiter affertur, est: Regularitas motûs; quaedámque cum reliquorum astrorum motionibus similitudo; quae in sublunaribus phaenomenis desideratur: quibus nihil variabiliLXV. bilius, nihil inconstantius; utpote, quae nullâ regulâ, nullâ certâ lege, aurâ mutabiliora, quaquaversum aguntur. Hoc argumento usus est Tycho, cum multis alijs, &nobis non omnino displicet.