Latin
CAPVT III
Valentin Stansel, Legatus uranicus 70
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum, non minus efficax, adduci solet, à ratione influxuum &effectuum Cometarum. Hoc Argumento usus est doctissimus Fran: Fernandez. Exa perimur enim post exortos Cometas, varias in Mundo sublunari vicissitudines. Puta: fames, pestes, aegritudines; &,de hoc quidem nostro, satis oculis patet, &nos, nostro damno, hîc experimur. Bella, mortes Principum, &Regum Aquarum penuriam, terrae convulsiones, &c. nolo per exempla ire, quibus pleni sunt libri. Proprium autem est sic influere solum corporibus caelestibus. Ergo Cometae sunt de natura caelesti. Huc adduci potest D. Damascenus; qui, lib: 2. de Fide Ort: cap: 7. inquit: Gignuntnr autem &frequenter Cometae, &signa quaedam interituum Regum qui quidem non sunt ex ijs astris, quae ab rerum initio facta sunt, sed divinâ iussione, oportuno tempore constituuntur, atque rursus dissolvuntur. Tertium Argumentum, &meâ quidem opinione, satìs efficax, peti solet à duratione Cometarum. Quòd si enim Cometae elementares essent, non possent tanto tempore durare; impressiones enim meteorologicae (quod quidem quotidianâ patet experientiâ) quod sunt mixta imperfecta, ac promde facilè separabilia, LXVI. lia, perseverare per multum tempus non possunt.