Latin
CAPVT III
Valentin Stansel, Legatus uranicus 72
Unproofread scanNot analysed yet
nemo non videt. Esto enim circulus seu, via Cometae, ABCD. horizon sensibilis, AEC. Terra EGH. cujus centrum F. Cometa verò, in C. ductae ex centro, FEB. FGC. Si fiat, ut FC. 3115. mill. Italica, (nempe, aggregatum ex FG. GC. distantia Cometae à superficie. &semidiametro) ad FE. 3035. mill: Ital: ita Rad: 100000. ad aliud; prodibit Sinus Anguli ECF 97431. omissis fractionibus: cui respondent, gr. 76. 59. m. hoc est, ut dixi, Angulus ECF. cujus complementum ad grad: 90. sunt gr. 13. 1. m. hoc est Angul: BFC. cujus duplus, erit grad: 26. 2. min: Nempe, ar cus ABC. diurnus Cometae, deficiens gradibus, 3. 58. m. ad complementum duarum horarum. atque ità supererunt Cometae, ad reliquam periodum ADC. grad: 333. 58. m. quos infra horizontem absconsus. debebit decurrere, quod quàm falsum sit, &experientijs repugnans, nemo non videt. Et, ego quidem, qui prope Aequinoctialem dego, ad proprias appello; qui, longè aliam, in hoc corpore Cometico, cursûs periodum deprehendi, ut ex suprà relatis calculis patet. Accedit, pro quarto Argumento; quòd eo ipso tempore, quo, à nobis, in Civitate S. Salvatoris (vulgo Bahia LXVIII. hia de todos os Sanctos) Sitâ sub Elev: Australi, gr. 12. 47 observabatur Cometes, visus etiam sit à Nautis in Oceano Atlantico, prope Insulas Capitis Viridis, (sub Eleva: Borcali gr. 8. circiter;) gradib. 20. 47. min: à nobis dissitis. Quod fieri haut dubiè non potuisset Cometâ in suprema aëris regione, hoc est, 80. mill: Ital: suspenso. Ad hoc enim longè major requirebatur Cometae à superficie terrae distantia. Nimirum, siquidem nobis culminantem; illis, horizontalem consideremus) 211. mill: Ital: ut constat ex analysi Diagrammatis antecedentis. Unde manifestum evadit, Cometam, extra omnes halitus, &vapores communium Meteororum, &novarum phasium Seminaria, statui oportere.