Latin
CAPVT III
Valentin Stansel, Legatus uranicus 73
Unproofread scanNot analysed yet
Sed age, quando huc deventum est, per transennam doceamus tyrones, quo pacto cognoscere possimus, ex quantâ praecisè à terrae superficie distantiâ, à duobus observatoribus, puta, Vlyssipone, &in Flumine lanuarij, (Civitate Brasiliae, in Elev: Austr: gr. 23 30. m. circiter, sitâ) Cometa videri possit. Esto Diagramma sequens. Esto terrae ambitus, ABD. cujus centrum, C Sitque Ulissipo in A. Flumen lanuarij, in B. ducanturque tangentes ex A. &B. puta AE. BE. quae, quòd arcus AB. sit minor quadrante, ex hypothesi, necessariò se intersecabunt; Sitque punctum intersectionis, E. Denique ducatur ex Centro C. recta CFE. Repraesentabunt, LXIX. bunt, AE. BE. horizontes praedictorum duorum locorum. Quoniam ergo AE. BE. sunt aequales (per coroll: Prop: 36. lib: 3. Elem:) sed &AC. CB. semidia metri; denique CE. communis, erunt duo triangula, ACE. CBE. aequalia; (per prop. 8. lib. 1. Elem:) &consequenter Anguli, sub aequalibus lineis contenti, aequales. Nempe, ACE. ECB. CEB, CEA. Quoniam ergo arcus AFB. hoc est Angulus ACB. totus; est graduum 62. 30. min. Erit dimidius, ECB. gr. 31. 15. angulus verò CEB. grad. 58. 45. min. Si ergo fiat, ur Rad: CB. 100000. ad Semidi: CB. 3035. Ita secan, (Anguli FCB. gr. 31. l5.