Latin
PROPOSITIO II
Valentin Stansel, Legatus uranicus 79
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum motivum fuit: illa tam uniformis in motu difformitas: de qua jam suprà: quanquam enim visus est difformibus incrementis à loco abire, &moveri; haec tamen ipsa motûs spiralis involucra, propria erant Cometae; &,quòd eâ ratione, quâ diximus, ad motum ciebatur, dici potest regulariter motûs esse. quae sanè motûs ratio, nullo modo effluvijs, aut halitibus temerè, &nullâ certâ lege exspirantibus competere potest: ut, quos ventorum libido, &inconstans aurae, modò in Ortum, modò in Occasum; aliàs in Boream, vel Austrum, fluxus exlex urget. Tertium argumentum, quod jam etiam priore propositione attigi, &hîc specialiter de novo excutere volo, est prolixior supra horizontem visualem Cometae mora: animadvertimus enim saepiùs, (&tum maximè, cùm per nostrum verticem ambularet,) donec ab eo ad Occasum devolueretur, eum quasi horas 5. cum 45. m. circiter, emensum, totidemque magis LXXV. gis minúsve, cùm ab horizonte ortivo, adulto jam die ad verticem succederet. Vnde, necesse est, illum diurno spatio, super visibili horizonte horas 11. cum 30. m. (quae, gradibus 172. 30. m. respondent, confecisse. Quo posito.