Latin
PROPOSITIO II
Valentin Stansel, Legatus uranicus 80
Unproofread scanNot analysed yet
Concedamus, quod alibi fecimus, Semidiametro terrae, FE. mill: Italica, 3035. &arcui, BC. sive Angulo BFC. gr. 86. 15. min: (nempe, dimidium totius arcûs ABC.) qui horis 5. 45. respondent. Quoniam AEC. est tangens; erit Angulus FEC. rectus, (per prop: 18. lib: 3. Elem:) atque adeò triangulum FEC, rectangulum. Si ergo fiat, ut FE. Rad: 100000. ad FE, mill. Ital. 3035. ita FC. secans (anguli grad. 86. 15. m.) 1528979. ad quartum; prodibit FC. in mill. Italicis 46404. hoc est, quasi quindecim terrae semidiametri; quae erit distantia Cometae à terrae centro. Quòd si ergo concedamus, eum in circulo maximo motum esse; cùm planè super nostros vertices, tam lento motui progressus, incubuit, Primi Mobilis motum imitatus, quam altitudinem quaeso exposcet? nisì, vel Solarem, vel lovialem, vel utrâque majorem. Sic enim à 14. lanuarij, &sequentibus deinceps diebus, horizontem piger, deserebat, ut vix à motu Stellarum discerneres. Hâc methodo, usus, aliquando Cysatus, probare contendit: Cometam, Anni 1618. ex morâ super horizonte, 10. semidiametris Terrae altiorem suisse. Reliqua argumenta; ex propositione antecedenti LXXVI. denti desumi possunt; eo enim consilio à nobis sunt recensita, quòd ad rem nostram, pro Cometâ, faciunt.