Latin
PROPOSITIO II
Valentin Stansel, Legatus uranicus 81
Unproofread scanNot analysed yet
Ad parallaxim quod attinet, hîc de câ prolixiùs dicendum est. Sola enim haec sufficit, ut dicebamus, ad inserendum, vel expungendum à Caelo Cometem. Doctor Ant: Pimenta, in suâ Prostimasia caelesti, Gram: 3. affirmat. Parallaxim hujus Cometae, non excedere unum minutum cum dimidio. Quod, siquidem verum est, (neque enim mihi de certitudine, vel methodo quâ eam deprehenderit, satìs liquet) haud dubiè, Cometam ad caelum lovis, vel Saturni pertinere evincemus. quod etiam Author colligit, dando ei à terrâ distantiam, quando visus abesse propinquior, 2785976. Italicorum milliarium: Leucarum verò Lusitanarum) quarum singulae tria millia passus cum dimidio aequant) suâ opinione, 2224564. quae, an ità habeant, mox ventilabimus. Inter reliquas Diarias observationes, Mense Decembri factas, ait: Die 25. qui fuit Natalis Domini, deprehendisse se veram Cometae Declinationem, A. grad: 30. 3. min: 41. Doleo illi intercidisse horam, ut possem cum meis observationibus, accuratè calculum meum conferre. Demus tamen ejus observationes à nostris non magnopere, quoad tempus, differre. Nam 14. Decembris Observationem secit, horâ 5. 16. min: matutinâ, idem eum fecisse credibile est, reliquis diebus fueritque tunc in Bahyà (quae, occidentalior est, Vlyssiponâm, ponâ, grad: 25. circiter, hoc est, unâ horâ, &quadraginta minutis) horâ 5. 20. min: Quo tempore accepta anobis fuit distantia Cometam inter &Cor Leonis, gr. 43. 20. min. Inter Cor Leonis, &Sirium, gr. 47. 0. min: Denique Cometam inter, &Sirium, grad: 45. o. min: Ex quibus deinde, juxta Tabulas Clavij, deducta fuit Latitudo A. apparens Cometae, gr. 41. 2. m. Longitudo Virginis, gr. 8. 15. m. tandem, Declinatio A. gr. 29. 23. min: atque adeò differentia inter illius veram, &nostrum apparentem, erat, 40. min. 41.