Latin
PROPOSITIO II
Valentin Stansel, Legatus uranicus 85
Unproofread scanNot analysed yet
Aliam observationem secit dictus author, die 27. Decemb: reperitque culminare Cometam in meridiano Olyssiponensi, cùm stella, quàm Ptolomaeus sextam vocat: Tycho, praecedentem Clypei; moderni splendidam, ex his quae sunt in labaro Navis ArgoPorrò altitudo visa Cometae, fuit gr. 23. 42. m. distantia à dicta stella gr. 2. 9. m. Altitudo stellae, gr. 25. 51. atque ità, inferior visus, ipsâ stellâ. Est autem declinatio dictae Stellae, grad: 25. 56. m. juxta Clavium, &consequenter. Cometae, gr. 2825. m. quam, si altitudini acceptae addas; habebis gr. 51. 47. m. nempe altitudinem Aequatoris apparentem, verâ majorem. Differentia inter utramque; hoc est, gr. 0. 26. m. erit parallaxis quaesita; atque adeò locus verus; per adjectionem illius, ad apparentem. Hoc est graduum 24. 8. m. Et ità de alijs parallaxibus deinceps discurrendum erit. Nunc LXXXI Nunc ex parallaxe priore, Cometae à Terra distantiam eliciamus. Ad hoc enim unicè parallaxeos inventio deseruit. Sunt autem data: Angul. ACB. gr. 0. 23. m. Latus AB. mill: Ital. 3035. Ex his, si fiat, ut sinus (ang. ACB.) 667. ad AB. 3035. ità Sinus (ang. B. A. C.) 86485. ad aliud; prodibit latus BC.