Latin
PROPOSITIO II
Valentin Stansel, Legatus uranicus 86
Unproofread scanNot analysed yet
hoc est, distantia Cometae à centro terrae, in mill. Ital. 393526. hoc est, plus aliquanto, 129. Semidiametris; atque ita, erit Cometa, non modò supra Lunam, sed &supra Mercurium, aliquot millibus milliariorum; cujus distantia, juxta Maurolycum, ultra 64. semidiametros non porrigitur. Et haec quidem de Cometa nostro, quod attinet ad parallaxim, fundatam in experientijs &authoQuod quidem ad nostras attinet. ritate aliena. Poteramus, missis alienis, ijs solis contenti esse, si nobis solùm scriberemus. Cùm enim, ultimis praesertim temporibus, quando confecto curriculo segnior ad interitum maturabat, eum diligentius observarem; animadverti, ejus motum diurnum, à motu primi Mobilis nè hilum quidem, ad sensum, differre: pari enim passu cum stellis, cum quibus cooriebatur, denasci visus, nullâ omnino nobis aspectûs differentiâ relictâ. Unde suspicari venit, (quod etiam D. Antonio Pimenta visum) LXXXI. sum) ultra Martis, vel lovis orbem avulsum esse. Hic porrò ambulantis apparens languor, potissimùm in eo visus, à die 8. 9. &deinceps diebus, Februario mense.