Latin
PROPOSITIO II
Valentin Stansel, Legatus uranicus 87
Unproofread scanNot analysed yet
quo tempore vix ad unguem à stellis Lucidae Arietis, &lucidioris in Lino Boreo (inter quas medius quasi gradiebatur) abire visus est: adeò, ut nullam neque latitudinis, neque declinationis, neque longitudinis differentiam in eo potui notare, constante semper angulo ad Eclipticam retento, solidum omnino argumentum, ut omni, tunc, parallaxi caruisse existimemus. Recipio enim Kepleri doctrinam, pro axiomate, qui sic habet, apud Ricciolium; Si quod Sidus, cuius motus duo diurni se proximè insequentes sunt aequales, motum habet in tota revolutione diurna respondentem horarum interlapsarum numero proportionaliter; illud parallaxi careat. Simili serè usus est argumento Santucius, cum vellet probare Cometam Anni 1 577. caelestem fuisse. Quòd, inquit, motu suo non anticiparet motum Stellae fixae, cum qua in Meridiano suerat. Receptum enim jam est apud Astronomos, illa phaenomena, quae circumductu primi Mobilis, minùs hiant, altiora esse; ergo quae planè conveniunt cum stellis, bene infertur, planè caelestia, hoc est, altissima esse debere. quae omnia (ut jam diximus) Cometae nostro conveniunt ad amussim. CALXXXIV. nem fecisse; utpote, qui majore quàm ipsa Luna, intervallo ab stellis se avulserit.