Latin · ~8 min
Lines 1.43-1.93
Valerius Flaccus, Argonautica 1.43-93
Not analysed yet
hunc ferus Aeetes, Scythiam Phasimque rigentem
qui colit (heu magni Solis pudor), hospita vina
…
nil nostri divumque memor. non nuntia tantum
fama refert: ipsum iuvenem tam saeva gementem,
ipsum ego, cum serus fessos sopor alligat artus,
aspicio; lacera adsiduis namque illius umbra
questibus et magni numen maris excitat Helle.
si mihi quae quondam vires, vel pendere poenas
Colchida iam et regis caput hic atque arma videres.
olim annis ille ardor hebet, necdum mea proles
imperio et belli rebus matura marique.
tu, cui iam curaeque vigent animique viriles,
i, decus, et pecoris Nephelaei vellera Graio
redde tholo ac tantis temet dignare periclis.'
talibus hortatur iuvenem, propiorque iubenti
conticuit, certus Scythico concurrere ponto
Cyaneas, tantoque silet possessa dracone
vellera, multifidas regis quem filia linguas
vibrantem ex adytis cantu dapibusque vocabat
et dabat ex terno liventia mella veneno.
Mox taciti patuere doli nec vellera curae
esse viro, sed sese odiis immania cogi
in freta. qua iussos sed tandem quaerere Colchos
arte queat? nunc aerii plantaria vellet
Perseos aut curru saevos frenasse dracones
ardet, ut ignaras Cereris qui vomere terras
imbuit et flava quercum damnavit arista.
heu quid agat? populumne levem veterique tyranno
infensum atque olim miserantes Aesona patres
advocet? an socia Iunone et Pallade fretus
armisona superet magis et freta iussa capessat,
siqua operis tanti domito consurgere ponto
fama queat? tu sola animos mentesque peruris,
Gloria; te viridem videt immunemque senectae
Phasidis in ripa stantem iuvenesque vocantem.
tandem animi incertum confusaque pectora firmat
relligio, tendensque pias ad sidera palmas
'omnipotens regina', inquit 'quam, turbidus atro
aethere caeruleum quateret cum Iuppiter imbrem,
ipse ego praecipiti tumidum per Enipea nimbo
in campos et tuta tuli nec credere quivi
ante deam, quam te tonitru nutuque reposci
coniugis et subita raptam formidine vidi,
da Scythiam Phasimque mihi; tuque, innuba Pallas,
eripe me. vestris egomet tune vellera templis
illa dabo, dabit auratis et cornibus igni
colla pater, niveique greges altaria cingent.'
Accepere deae celerique per aethera lapsu
diversas petiere vias. in moenia pernix
Thespia et ad carum Tritonia devolat Argum.