Latin · ~7 min
Lines 1.94-1.136
Valerius Flaccus, Argonautica 1.94-136
Not analysed yet
moliri hunc puppem iubet et demittere ferro
robora, Peliacas et iam comes exit in umbras.
at Iuno Argolicas pariter Macetumque per urbes
spargit inexpertos temptare parentibus austros
Aesoniden; iam stare ratem remisque superbam
poscere quos revehat rebusque in saecula tollat.
Omnis avet quae iam bellis spectataque fama
turba ducum, primae seu quos in flore iuventae
temptamenta tenent necdum data copia rerum:
at quibus arvorum studiumque insontis aratri,
hos stimulant magnaque ratem per lustra viasque
visi laude canunt manifesto in lumine Fauni
silvarumque deae atque elatis cornibus Amnes.
Protinus Inachiis ultro Tirynthius Argis
advolat, Arcadio cuius flammata veneno
tela puer facilesque umeris gaudentibus arcus
gestat Hylas: velit ille quidem, sed dextera nondum
par oneri clavaeque capax. quos talibus amens
insequitur solitosque novat Saturnia questus:
'o utinam Graiae rueret non omne iuventae
in nova fata decus, nostrique Eurystheos haec nunc
iussa forent. imbrem et tenebras saevumque tridentem
iam iam ego et inviti torsissem coniugis ignem.
nune quoque nec socium nostrae columenve carinae
esse velim, Herculeis nec me umquam fidere fas sit
auxiliis comiti et tantum debere superbo.'
Dixit et Haemonias oculos detorquet ad undas.
fervere cuncta virum coetu, simul undique cernit
delatum nemus et docta resonare bipenni
litora; iam pinus gracili dissolvere lamna
Thespiaden iungique latus lentoque sequaces
molliri videt igne trabes, remisque paratis
Pallada velifero quaerentem bracchia malo.
constitit ut longo moles non pervia ponto
puppis, et ut tenues subiere latentia cerae
lumina, picturae varios superaddit honores.
hic sperata . . . Tyrrheni tergore piscis
Peleos in thalamos vehitur Thetis; aequora delphin
corripit, illa sedet deiecta in lumina palla
nec love maiorem nasci suspirat Achillen.
hanc Panope Dotoque soror laetataque fluctu
prosequitur nitidis pariter Galatea lacertis
alta petens: Siculo revocat de litore Cyclops.