Latin · ~8 min
Lines 1.686-1.729
Valerius Flaccus, Argonautica 1.686-729
Not analysed yet
ecce autem molli Zephyros descendere lapsu
aspiciunt; volat immissis cava pinus habenis
infinditque salum et spumas vomit aere tridenti:
Tiphys agit tacitique sedent ad iussa ministri;
qualiter ad summi solium Iovis omnia circum
prona parata deo, ventique imbresque nivesque
fulguraque et tonitrus et adhuc in fontibus amnes.
At subitus curaque ducem metus acrior omni
mensque mali praesaga quatit, quod regis adortus
progeniem raptoque dolis crudelis Acasto
cetera nuda neci medioque in crimine patrem
liquerit ac nullis inopem vallaverit armis,
ipse procul nunc tuta tenens; ruat omnis in illum
quippe furor. nec vana pavet trepidatque futuris.
Saevit atrox Pelias inimicaque vertice ab alto
vela videt nee qua se ardens effundere possit.
nil animi, nil regna iuvant; fremit obice ponti
clausa cohors telisque salum facibusque coruscat.
haut secus, aerisona volucer cum Daedalus ora
prosiluit iuxtaque comes brevioribus alis,
nube nova linquente domos, Minoia frustra
infremuit manus et visu lassatur inani
omnis eques plenisque redit Gortyna pharetris.
quin etiam in thalamis primoque in limine Acasti
fusus humo iuvenis gressus et inania signa
ore premit sparsisque legens vestigia canis
'te quoque iam maesti forsan genitoris imago,
nate', ait 'et luctus subeunt suspiria nostri,
iamque dolos circumque trucis discrimina leti
mille vides. qua te, infelix, quibus insequar oris?
non Scythicas ferus ille domos nec ad ostia Ponti
tendit iter, falsae sed captum laudis amore
te, puer, in nostrae durus tormenta senectae
nune lacerat. celsis an si freta puppibus essent
pervia, non ultro iuvenes classemque decissem?
o domus, o freti nequiquam prole penates.'
dixit et extemplo furiis iraque minaci
terribilis: 'sunt hic etiam tua vulnera, praedo,
sunt lacrimae carusque parens.' simul aedibus altis
itque reditque fremens rerumque asperrima versat:
Bistonas ad meritos cum cornua saeva Thyoneus
torsit et infelix iam mille furoribus Haemus,
iam Rhodopes nemora alta gemunt, talem incita longis
porticibus coniunxque fugit natique Lycurgum.