Latin · ~7 min
Lines 1.730-1.773
Valerius Flaccus, Argonautica 1.730-773
Not analysed yet
Tartareo tum sacra Iovi Stygiisque ferebat
manibus Alcimede tanto super auxia nato,
siquid ab excitis melius praenosceret umbris.
ipsum etiam curisque parem talesque prementem
corde metus ducit, facilem tamen, Aesona coniunx.
in scrobibus cruor et largus Phlegethontis aperti
stagnat honos, saevoque vocat grandaeva tumultu
Thessalis exanimes atavos magnaeque nepotem
Pleiones. et iam tenues ad carmina vultus
extulerat maestosque tuens natumque nurumque
talia libato pandebat sanguine Cretheus:
'mitte metus, volat ille mari quantumque propinquat,
iam magis atque magis variis stupet Aea deorum
prodigiis quatiuntque truces oracula Colchos.
heu quibus ingreditur fatis, qui gentibus horror
pergit. mox Scythiae spoliis nuribusque superbus
adveniet; cuperem ipse graves tum rumpere terras.
sed tibi triste nefas fraternaque turbidus arma
rex parat et saevos irarum concipit ignes.
quin rapis hine animam et famulos citus effugis artus?
i, meus es, iam te in lucos pia turba silentum
secretisque ciet volitans pater Aeolus arvis.'
Horruits interea famulum clamore supremo
maesta domus, regemque fragor per moenia differt
mille ciere manus et iam dare iussa vocatis.
flagrantes aras vestemque nemusque sacerdos
praecipitat, subitisque pavens circumspicit Aeson,
quid moveat. quam multa leo cunctatus in arta
mole virum rictuque genas et lumina pressit,
sic curae subiere ducem, ferrumne capessat
imbelle atque aevi senior gestamina primi
an patres regnique acuat mutabile vulgus.
contra effusa manus haerensque in pectore coniunx
'me quoque' ait 'casus comitem quicumque propinquat
accipies, nec fata traham natumque videbo
te sine, sat caeli patiens, cum prima per altum
vela dedit, potui quae tantum ferre dolorem.'
talia per lacrimas. et iam circumspicit Aeson,
praeveniat quo fine minas, quae fata capessat
digna satis: magnos obitus natumque domumque
et genus Aeolium pugnataque poscere bella.
est etiam ante oculos aevi rudis altera proles,
ingentes animos et fortia discere facta
quem velit atque olim leti meminisse paterni.