Latin · ~7 min
Lines 3.320-3.363
Valerius Flaccus, Argonautica 3.320-363
Not analysed yet
Mygdonis arma patrem funestaque proelia nuper
natales rapuere domos, Triviaeque potentis
occidit arcana genetrix absumpta sagitta:
tu, mihi qui coniunx pariter fraterque parensque
solus et a prima fueras spes una iuventa,
deseris heu, totamque deus simul impulit urbem.
ast ego non media te saltem, Cyzice, vidi
tendentem mihi morte manus aut ulla monentis
verba tuli; quin te thalamis modo questa morari
heu talem tantique metus secura recepi.'
illam vix gemino maerens cum Castore Pollux
erigit haerentem compressaque colla trahentem.
Interea innumeras nudatis montibus urgent
certatim decorantque pyras et corpora maesti
summa locant. vadit sonipes cervice remissa,
venatrix nec turba canum pecudumque morantur
funereae, quae cuique manus, quae cura suorum,
quae fortuna fuit. medio rex aggere longe
eminet; hunc crebris quatiens singultibus ora
adlevat Aesonides celsoque reponit in ostro.
dat pictas auro atque ardentes murice vectes,
quas rapuit telis festina vocantibus austris
Hypsipyle; galeam dilectaque cingula regi
inicit. ille suam vultus conversus ad urbem
sceptra manu veterum retinet gestamen avorum.
nam quia nec proles alius nec denique sanguis,
ipse decus regnique refert insigne parenti.
inde ter armatos Minyis referentibus orbes
concussi tremuere rogi, ter inhorruit aether
luctificum clangente tuba; iecere supremo
tum clamore faces; rerum labor omnis in auras
solvitur, et celsis conlucent aequora flammis.
scilicet haec illo iuvenem populosque manebant
tempore, Peliacis caderet cum montibus arbor;
hoc volucrumque minae praesagaque fulmina longo
acta mari tulerant. sed quis non prima refellat
monstra deum longosque sibi non auguret annos?
iamque solutus honos cineri, iam passibus aegris
dilapsae cum prole nurus, tandemque quiescunt
dissona pervigili planctu vada, qualiter arctos
ad patrias avibus medio iam vere revectis
Memphis et aprici statio silet annua Nili.
At non inde dies nec quae magis aspera curis
nox Minyas tanta caesorum ab imagine solvit.