Latin · ~7 min
Lines 3.364-3.405
Valerius Flaccus, Argonautica 3.364-405
Not analysed yet
bis zephyri iam vela vocant: fiducia maestis
nulla viris, aegra adsiduo mens carpitur aestu,
necdum omnes lacrimas atque omnia reddita caesis
iusta putant; patria ex oculis acerque laborum
pulsus amor segnique iuvat frigescere luctu.
ipse etiam Aesonides, quamquam tristissima rerum
castiganda duci vultuque premenda sereno,
dulcibus indulget lacrimis aperitque dolorem.
tum secreta trahens Phoebeum ad litora Mopsum
'quaenam' ait 'ista lues, aut quae sententia divum?
decretusne venit fato pavor, an sibi nectunt
corda moras? cur immemores famaeque larisque
angimur? aut pariet quemnam haec ignavia finem?'
'Dicam' ait 'ac penitus causas labemque docebo'
Mopsus, et astra tuens 'non si mortalia membra
sortitusque breves et parvi tempora fati
perpetimur, socius superi quondam ignis Olympi,
fas ideo miseere neces ferroque morantes
exigere hinc animas redituraque semina caelo.
quippe nec in ventos nec in ultima solvimur ossa:
ira manet duratque dolor. cum deinde tremendi
ad solium venere Iovis questuque nefandam
edocuere necem, patet ollis ianua leti
atque iterum remeare licet; comes una sororum
additur et pariter terras atque aequora lustrant.
quisque suos sontes inimicaque pectora poenis
implicat et varia meritos formidine pulsant.
at quibus invito maduerunt sanguine dextrae,
si fors saeva tulit miseros, sed proxima culpae,
hos variis mens ipsa modis agit, et sua carpunt
facta viros: resides et iam nil amplius ausi
in lacrimas humilesque metus aegramque fatiscunt
segnitiem, quos ecce vides. sed nostra requiret
cura viam. memori iam pridem cognita vati
est procul ad Stygiae devexa silentia noctis
Cimmerium domus et superis incognita tellus,
caeruleo tenebrosa situ, quo flammea numquam
Sol iuga sidereos nec mittit Iuppiter annos.
stant tacitae frondes immotaque silva comanti
horret acerna iugo; specus umbrarumque meatus
subter et Oceani praeceps fragor arvaque nigro
vasta metu et subitae post longa silentia voces.