Latin · ~7 min
Lines 3.406-3.451
Valerius Flaccus, Argonautica 3.406-451
Not analysed yet
ensifer hic atraque sedens in veste Celaeneus
insontes errore luit culpamque remittens
carmina turbatos volvit placantia manes.
ille mihi quae danda forent lustramina caesis
prodidit, ille volens Erebum terrasque retexit.
ergo ubi puniceas oriens accenderit undas,
tu socios adhibe sacris armentaque magnis
bina deis; me iam coetus accedere vestros
haut fas interea, donec lustralia pernox
vota fero. movet en gelidos Latonia currus:
flecte gradum, placitis sileant age litora coeptis.'
Iamque sopor mediis tellurem presserat horis
et circum tacito volitabant somnia mundo,
cum vigil arcani speculatus tempora sacri
Ampycides petit adversis Aesepia silvis
flumina et aequoreas pariter decurrit ad undas.
hic sale purpureo vivaque nitentia lympha
membra novat seque horrificis accommodat actis.
tempora tum vittis et supplice castus oliva
implicat et stricto designat litora ferro;
circum humiles aras ignotaque nomina divum
instituit silvaque super contristat opaca,
utque metum numenque loco sacramque quietem
addidit, ardenti nitidum iubar evocat alto.
Atque Argoa manus variis insignis in armis
ibat agens lectas aurata fronte bidentes.
Delius hic longe candenti veste sacerdos
occurrit ramoque vocat; iamque ipse recenti
stat tumulo placida transmittens agmina lauro.
ducit et ad fluvios ac vincula solvere monstrat
prima pedum glaucasque comis praetexere frondes
imperat, hinc alte Phoebi surgentis ad orbem
ferre manus totisque simul procumbere campis.
tune piceae mactantur oves, prosectaque partim
pectora, per medios partem gerit obvius Idmon.
ter tacitos egere gradus, ter tristia tangens
arma simul vestesque virum lustramina ponto
pone iacit; rapidis adolentur cetera flammis.
quin etiam truncas nemorum effigiesque virorum
rite locat quercus simulataque subligat arma.
huc Stygias transire minas iramque severi
sanguinis, his orat vigiles incumbere curas
atque ita lustrifico cantu vocat: 'ite, perempti,
ac memores abolete minas; sint otia vobis,
sit Stygiae iam sedis amor; procul agmine nostro
et procul este mari cunctisque absistite bellis.