Latin · ~7 min
Lines 4.696-4.736
Valerius Flaccus, Argonautica 4.696-736
Not analysed yet
nec prius obsessum scopulis respexit ad aequor
aut sociis temptata quies, nigrantia quam iam
litora longinquique exirent flumina Rhebae.
tunc fessas posuere manus, tunc arida anheli
pectora, discussa quales formidine Averni
Alcides Theseusque comes pallentia iungunt
oscula, vix primis amplexi luminis oris.
Nec vero ipse metus curasque resolvere ductor,
sed maria aspectans 'heu qui datus iste deorum
sorte labor nobis. serum ut veniamus ad amnem
Phasidis et mites' inquit 'dent vellera Colchi,
unde per hos iterum montes fuga?' talia fundit,
imperio fixos Iovis aeternumque revinctos
nescius. id fati certa nam lege manebat,
siqua per hos undis umquam ratis isset apertis.
Tum freta, quae longis fuerant impervia saeclis,
ad subitam stupuere ratem, Pontique iacentis
omen solum regesque patent gentesque repostae.
non alibi effusis cesserunt longius undis
litora, nec tantas quavis Tyrrhenus et Aegon
volvat aquas, geminis et desint Syrtibus undae.
nam super huc vastos tellus quoque congerit amnes.
non septemgemini memorem quas exitus Histri,
quas Tanais flavusque Tyres Hypanisque Novasque
addat opes, quantosque sinus Maeotia laxent
aequora. flumineo sic agmine fregit amari
vim salis hinc Boreae cedens glaciantibus auris
Pontus et exorta facilis concrescere bruma.
utque vel immotos ursae rigor invenit amnes
vel freta versa vadis, hiemem sic unda per omnem
aut campo iacet aut tumido riget ardua fluctu,
atque hac Europam curvis anfractibus urget,
hac Asiam Scytbicum specie sinuatus in arcum.
illic umbrosae semper stant aequore nubes
et non certa dies, primo nec sole profundum
solvitur aut vernis cum lux aequata tenebris,
sed redit extremo tandem in sua litora tauro.
Iam Mariandynis advertit puppis harenis,
atque celer terras regemque exquirit Echion
dicta ferens, lectos (fama est si nominis umquam)
Haemoniae subiisse viros, det litora fessis.