Latin · ~4 min
Lines 4.737-4.762
Valerius Flaccus, Argonautica 4.737-762
Not analysed yet
adproperat Lycus auditis laetatus Achivis,
ac simul Aesoniden omnemnque in regia turbam
tecta trahit modo Bebryciis praefixa tropaeis,
mitis et in mediis effatur talia Grais:
'haud temere est: fato divum reor ad mea vectos
litora vos, odium quibus atque eadem ira furentis
Bebryciae saevaque pares de gente triumphi.
certa fides animis, idem quibus incidit hostis.
nos quoque, nos Amycum, tanto procul orbe remoti,
sensimus et saevis frater mihi fusus harenis.
ultor ego, atque illuc cunctis accensus in armis
tunc aderam, cum vos mediis contenta ferebant
vela fretis. ilium in sanie taboque recenti
vidimus aequoreo similem per litora monstro.
nec vero praecepta mihi suprema tyranni
fata queror bellove magis laetarer et armis
procubuisse meis, quam lege quod occidit ultus
ipse sua meritoque madent quod sanguine caestus.'
excipit Aesonides 'tuus ergo in montibus ignis
ille? tuas acies medio de gurgite vidi?'
fatur, et ostentans prolem Iovis 'hic tibi Pollux
en' ait, 'inviso solvit cui pectore poenas.'
ille virum circa mirantia Iumina volvit.
festa dehinc mediis ineunt convivia tectis
communesque vocant superos, quorum eruta nutu
Bebrycia, et votis pariter praedaque fruuntur.