Latin · ~7 min
Lines 5.574-5.615
Valerius Flaccus, Argonautica 5.574-615
Not analysed yet
audit et Alciden infando errore relictum
defletosque duces terraeque marisque labores.
ipse autem tantis concita furoribus arma
expetit Aesonides et amicos ordine reges:
'quis procul ille virum, nodis quem balteus asper
subligat et stricto stat proximus armiger arcu,
ceu pugnam paret et positas confundere mensas?'
contra flammigeri proles Perseia Solis
'quem rogitas, Carmeius' ait; 'mos comminus arma
semper habere viro, semper meminisse pharetrae.
quid Latagum, quid si amnigenam mirere Choaspen?
bellatoris equi potantem cerne cruores;
nec tamen immissis hic segnior ibit habenis.'
'illum' ait Aesonides 'pariter refer, horrida signis
cui chlamys et multa spirat coma flexilis aura.'
respicit Aeetes atque hunc quoque nomine reddit:
'dives Aron; croceos sic illius omnis odores
iactat eques, cunctis sic est coma culta maniplis:
sed ne sperne virum et comptis diffide capillis.
Campesus hic spoliis in tigridis. ille profundo
incumbens Odrussa mero; vide lata comantem
pectora et ingenti turbantem pocula barba.'
hic et Iaxarten dictis stupet hospes acerbis
immodicum linguaque gravem, cui multa minanti
non superum, non praesentis reverentia belli.
contra autem Aeetes 'non frustra magna superbo
dicta volant' ait, 'et vocem paria arma secuntur,
nec requies, quin Marte diem noctemque fatiget;
atque ubi Riphaea stupuerunt flumina bruma,
iam pavidi cum prole Getae, iam pervigil ilium
Medus et oppositis exspectat Hiberia claustris.
hos autem quae quemque manus, quae signa sequantur,
si memorem, prius umentem lux solverit umbram.
cras acies atque illa ducum eras regna videbis
dissona, saxiferae surgat quibus imber habenae,
quae iaculo gens apta levi, quae picta pharetris
venerit. ingentes animo iam prospice campos,
atque hanc alipedi pulsantem corpora curru
Euryalen, quibus exsultet Mavortia turmis
et quantum elata valeat peltata securi,
cara mihi et veras inter non ultima natas.'
fatur et occiduo libat cratera parenti.